Atque etiam qui praeerant Lacedaemoniis, non contenti vigilantibus curis in
Pasiphaae fano, quod est in agro propter urbem, somniandi causa excubabant,
quia vera quietis oracla ducebant. Ad nostra iam redeo. Quotiens senatus
decemviros ad libros ire iussit!
